라틴어 문장 검색

ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 461:1)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 581:1)
quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:3)
itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 412:1)
ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus conperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse quam quisquam sentiret, ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 515:2)
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:2)
custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 104:1)
Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos volebat socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 308:1)
sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custodiebatur, non posset, occasio quaerebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 352:2)
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:2)
inde quaestor cum praesidio ab Naso ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 459:1)
par neglegentia in castris custodiendis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 546:1)
ob hoc cum omnia neglecta apud hostis essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 547:1)
ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 564:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION