라틴어 문장 검색

multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 105:3)
quia alterum parum, alterum nimium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:5)
alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, caput nescio ubi ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:4)
hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 227:2)
ideoque iam his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:4)
itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:2)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:3)
illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:3)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 375:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION