라틴어 문장 검색

cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)
et nimium meminisse necesse est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:15)
Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:7)
sensit enim nimia caede atque cupidine ferri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:26)
"Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:3)
MenalcasParcite, oves, nimium procedere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON73)
O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:1)
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:5)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)
saeva tene cum Berecyntio cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui et tollens vacuum plus nimio gloria verticem arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 187)
urit me Glycerae nitor splendentis Pario marmore purius, urit grata protervitas et voltus nimium lubricus adspici.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 192)
pone sub curru nimium propinqui solis in terra domibus negata:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 225)
Albi, ne doleas plus nimio memor inmitis Glycerae neu miserabilis decantes elegos, cur tibi iunior laesa praeniteat fide.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 331)
huc vina et unguenta et nimium brevis flores amoenae ferre iube rosae, dum res et aetas et sororum fila trium patiuntur atra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 34)
sapienter idem contrahes vento nimium secundo turgida vela.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 108)

SEARCH

MENU NAVIGATION