라틴어 문장 검색

vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장3)
quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas transisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장3)
ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장3)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae extimulat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장2)
simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장6)
ergo adversus novam provincialium superbiam dignum fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in civium iudicio esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장7)
iturum quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장3)
et rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장2)
iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus novis esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장3)
plusque infamiae id incendium habuit quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장5)
ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장9)
unde quamquam adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam unius absumerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장11)
Per idem tempus gladiatores apud oppidum Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장1)
ceteris spes ex novis rebus petebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION