라틴어 문장 검색

itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 3:3)
Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 3:1)
adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 2:2)
postea quam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 2:6)
itaque continuis itineribus ad forum Voconi veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 1:1)
ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:1)
cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui ilium desipere dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:2)
illi meum reditum non populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:3)
insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:7)
non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:4)
flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:1)
hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:1)
A sole exoriente supra Maeotis paludes Nemo est qui factis aequiperare queat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 49:5)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
vel in frigidis montium verticibus condensati (ut aliqui cum ratione philosophantur) decurrant in fontes & flumina:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION