라틴어 문장 검색

nil asperum Laurentius refert ad ista aut turbidum, sed, ut paratus obsequi, obtemperanter adnuit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.35)
agnoscit hic Vincentius adesse, quod speraverat, tanti laboris praemium, Christum datorem luminis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.84)
ingressus ille, ut hos paratus perspicit, insufflat, ipsos ceu videret daemonas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1388)
"numquid inclementius, sicut solebas, es paratus dicere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1390)
huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat, postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis, ultima vox audita senis venerabilis haec est:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.30)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 142)
Sperabam iam defervisse adolescentiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2122)
Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 247)
Recte edepol spero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 17)
Salvus sit, spero:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3119)
et spero confore.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1193)
Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi, Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 214)
Ita spero quidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 596)
Interea fiet aliquid, spero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 137)

SEARCH

MENU NAVIGATION