라틴어 문장 검색

Et nunc, ex quo haec cognovimus, bene facietis scribentes nobis de pace vestra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장22)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장50)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장52)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장22)
Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장40)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장8)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장11)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장1)
et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장4)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장6)
Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장1)
Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION