라틴어 문장 검색

Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:3)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
"Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo - in carne una?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:26)
Aethiopissam duxit uxorem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:29)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)
"Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:56)
"Si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:73)
indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:8)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)
"Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:22)
"Et tu ne accipias uxorem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:17)
Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:18)
"reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION