라틴어 문장 검색

Nunc quae mobilitas sit reddita materiai corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:1)
Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris diffugere forasque per os est editus aër, deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:10)
quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque potestas, corporibus quia de parvis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:4)
praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai servare figuram, et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:5)
et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:2)
Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:1)
multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:16)
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam nec me tam multam hic operam consumere par est, sed breviter paucis praestat comprendere multa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:9)
Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:2)
Nunc de ipso dei templo pauca referenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:1)
Quid etiam in commune servilis fortuna profuerit, non paucis docetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 30:1)
Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:1)
Cuius etiam de se scripti duo versus feruntur, ex quibus aliud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur, sed esse archanas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION