라틴어 문장 검색

"Si vis," inquit, " Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:3)
Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:1)
Parem autem te deo pecunia non faciet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:1)
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:1)
" Pecuniam minorem habebis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 9:7)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:3)
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:3)
Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:4)
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:4)
rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:5)
Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus dis usus est, tamquam pecunia, honores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 25:1)
Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:4)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION