라틴어 문장 검색

Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:3)
quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur - potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:5)
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:2)
ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:2)
sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:3)
hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:3)
etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:6)
quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:2)
Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:1)
Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:3)
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:1)
mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:4)
haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:6)
Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:1)
nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION