라틴어 문장 검색

itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris ut omni ope ab seditione milites contineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 530:1)
quippe ab ipsis datum locum seditioni esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 543:5)
Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 554:1)
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 562:1)
secuta exercitum plebs nullo qui per aetatem ire posset retractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 563:2)
quid si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:4)
id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 571:1)
tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 573:1)
profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 574:1)
idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 575:2)
profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 585:1)
nuntiantur haec plebi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 589:2)
ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 592:1)
ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 598:2)
quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 601:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION