라틴어 문장 검색

non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:7)
nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:4)
nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:1)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:4)
neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 3:1)
si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:10)
hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:11)
si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis probaturos statuebamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:2)
si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 1:1)
sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장3)
cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:9)
cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION