라틴어 문장 검색

Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:4)
Deinde habet haec in persona quoque innocentium locum, quia interim fortuna pro culpa est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:3)
Cum autem virtutibus inter se sit concordia nec ulla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:1)
in mea tamen persona non tantum pro te dolet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:1)
Magnam tibi personam hominum consensus imposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:2)
Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:1)
muta personam - te consolatus est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 33:2)
quia vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:4)
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 20:1)
Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab in- fantibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 58:7)
Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nune loco, nunc fortunae, nunc sibi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 41:2)
varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:1)
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:4)
etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.12)
tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.40)

SEARCH

MENU NAVIGATION