라틴어 문장 검색

Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)
At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis, ut videbatur, magis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장1)
Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장7)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장5)
Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas neu magis irae vostrae quam famae consulatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장11)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
neque parari neque consuli quicquam potest occulte :
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장64)
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장1)
Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장11)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequiuisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장2)
Senatus statim consulitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장5)
regno Numidiae, quod vestrum est, uti libet, consulite;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장17)
de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION