라틴어 문장 검색

ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:4)
Sed redeo ad formulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:4)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
Sol Phaëthonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quicquid optasset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:2)
M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:4)
Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriae retinuit nec suorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:8)
Nam quod rediit, nobis nunc mirabile videtur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:2)
unum ex decem, qui paulo post, quam erat egressus e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:4)
Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 182:1)
Sed illuc redeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:1)
tum autem alii conclusionem orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde concludere ac perorare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:6)
Sed redeo ad cetera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:1)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:1)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION