라틴어 문장 검색

Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 58:2)
cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:7)
quaedam emendatio, ut rogo, ignoscatis mihi, si longius sum evectus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:5)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:1)
at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:6)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)
Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장10)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장1)
Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장11)
Nam Leptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장4)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
Simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION