라틴어 문장 검색

quas petam terras anus, invisa saevis regibus (si quis tamen rex est relictus saevus)?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:18)
saevae cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 45)
saevumque vel magnum et potentem, ut superius, vel vere saevum in ventos, quia minatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1381)
et utrum saeva arma quae habent sonorem, ut aurea bullis cingula, an etiam sonoribus saeva?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6482)
et validos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saevisque magistris, qui moderarier his possent vinclisque tenere, ne quiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saevi nullo discrimine turmas, terrificas capitum quatientis undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:2)
Impia iam merita scrutatus lumina dextra merserat aeterna damnatum nocte pudorem Oedipodes longaque animam sub morte tenebat, illum indulgentem tenebris imaeque recessu sedis inaspectos caelo radiisque penates servantem tamen adsiduis circumvolat alis saeva dies animi, scelerumque in pectore Dirae, tunc vacuos orbes, crudum ac miserabile vitae supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis pulsat inane solum saevaque ita voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권11)
At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca - vix retinent comites - . nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit, ille etiam erecte rupisset tempora vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam76)

SEARCH

MENU NAVIGATION