라틴어 문장 검색

ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat patres, adversus quos tendered, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 386:1)
quid ut a vobis sperent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 547:2)
minus praedae quam speraverant fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 566:1)
nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 342:1)
ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 491:1)
fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 24:1)
se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 73:2)
quid sperem, si plus in me audeant inimici?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 191:1)
experimini modo et vestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 195:2)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 363:1)
adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 323:1)
qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 300:1)
ibi pacem esse fidam ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 303:1)
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 352:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION