라틴어 문장 검색

non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
Partitiones tamen Scientiarum adhibemus eas, quae non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita, complectantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:1)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Nam huic nostrae scientiae finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indicationes Operum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:1)
Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repraesentata:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:1)
sed plane typos intelligimus et plasmata, quae universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:5)
Quamobrem quintam partem operis ex iis conficimus quae a nobis aut inventa aut probata aut addita sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:4)
neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
-- quidni enim possimus pro jure nostro (neque eo ipso alio, quam omnium) si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, reprehendere aut notare?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:6)
sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:4)
Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:6)
Etiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION