라틴어 문장 검색

Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Virgilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod toties intra paucos annos male esset afflicta res publica;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:1)
Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:3)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:1)
*Iulius Festus de verborum significa­tionibus libro tertio decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:2)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:1)
in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:4)
Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agricultura libro tertio, cum de leporibus loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 14:1)
Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:1)
Sed et Cicero Oeconomicon libro tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:4)
Tertia iam lunae se cornua lumine conplent. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:7)
Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci divinatione ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION