라틴어 문장 검색

nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:1)
quattuor horis neutro inclinata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 184:2)
et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 195:2)
cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 196:1)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 368:2)
sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 461:1)
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 533:1)
ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:1)
iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas novem et triginta elephanti pilis confixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 538:2)
triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:2)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus qua propter vim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydae et Syracusanis relictis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION