라틴어 문장 검색

in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:2)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)
Attali regis legatus naves captivosque quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 425:1)
Romanorum autem honoris causa Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis qui comparebunt restituam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 445:1)
Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 460:2)
Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 485:1)
nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 488:1)
postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 493:1)
tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:1)
initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:1)
nec tyrannus abnuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 505:2)
tyrannus negavit deducturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 505:4)
inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 508:1)
cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha10)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION