라틴어 문장 검색

At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 1:1)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 9:1)
Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 5:2)
Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:3)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:2)
Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:3)
tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:2)
Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:5)
Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:3)
idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:4)
neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:5)
In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:3)
quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:3)
Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION