라틴어 문장 검색

Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장35)
Id neque hieme neque aestate recte datur, optime vere, tolerabiliter autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장5)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장28)
facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장29)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장13)
Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장73)
Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장51)
Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae vera est, et ubi ea venit, protinus dari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장3)
Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장29)
Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장39)
— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장9)
Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장14)
potui vero nihil . . . praeterquam puram aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장29)
Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION