라틴어 문장 검색

Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
Animi remedia inventa sunt ab antiquis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:9)
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 9:1)
Non semper confugiamus ad vetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 13:2)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:3)
" paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:8)
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:7)
Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:2)
" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:1)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," non laudationem dicit, quae corrumpit artes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:4)
Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 30:1)
" Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:4)
Ex eo se ait intellegere, opem aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION