라틴어 문장 검색

Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxime sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장14)
Nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장11)
Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장4)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)
Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장2)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장9)
in victoria vel ignavis gloriari licet, aduersae res etiam bonos detrectant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장14)
pro victoria satis iam pugnatum, relicuos labores pro praeda fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장2)
Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cauere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장5)
Quam rem alii in superbiam vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장6)
victoria, praeda, laus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장90)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitauere, fortior an felicior esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION