라틴어 문장 검색

Burghredum quoque Merciorum regem regnum suum deserere et ultra mare exire et Romam adire contra voluntatem suam coegit, vigesimo secundo regni sui anno;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:2)
qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:3)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham, intravit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:1)
Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab eo discederent, pepigit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:3)
cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
Eodem quoque anno Halfdene, rex illius partis Northanhymbrorum, totam regionem sibimet et suis divisit, et illam cum suo exercitu coluit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 50 53:1)
Ipso anno, mense Augusto, ille exercitus perrexit in Merciam, et illam regionem Merciorum partim dedit Ceolwulfo, cuidam insipienti regis ministro, partim inter se divisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 51 54:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
Nam post hebdomadas Godrum, paganorum rex, cum triginta electissimis de exercitu suo viris, ad Aelfred regem prope Aethelingaeg in loco, qui dicitur Alre, prevenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:6)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo primo, praefatus paganorum exercitus de Cippanhamme, ut promiserat, consurgens, Cirrenceastre adiit, quae Britannice Cairceri nominatur, quae est in meridiana parte Huicciorum, ibique per unum annum mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 57 60:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Eodem anno exercitus paganorum, qui in Fullonham hiemaverat, Britannicam insulam deserens, iterum ultra mare navigans, ad Orientalem Franciam perrexit, et per unum annum in loco, qui dicitur Gendi, mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 61 64:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION