라틴어 문장 검색

inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 182:1)
Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 206:1)
quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 216:2)
vendite ista et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 218:1)
ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut vix explicare agmen possint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 266:1)
itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 267:1)
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:2)
itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 272:2)
iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 395:2)
turbata hinc etiam signa multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 398:1)
tertiae deinde legionis subsequi principes, et qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:3)
Samnitium agmen cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a Paelignis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 430:1)
his auditis consul ad partem urbis quam adierant equites circumducit agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 484:1)
inter haec appropinquabat agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 501:3)
tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION