라틴어 문장 검색

itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 99:1)
liberi atque incolumes desiderate patriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:1)
immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:2)
sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:3)
hos cives patria desideret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 735:1)
hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 35:1)
si de iis quae Mago postulat refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 161:2)
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:1)
quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 584:1)
Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 643:2)
quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 645:1)
senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 173:3)
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tune quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 198:1)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)
Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 579:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION