라틴어 문장 검색

ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die - nam alternis imperitabant - imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:2)
cum utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 531:1)
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 600:1)
ceterum ab omnibus labore vigiliis volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 624:1)
ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 631:1)
ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 671:1)
ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi vobis quam nos in hostium potestatem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 699:1)
ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 754:1)
ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 19:1)
ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 166:1)
ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit - M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus - , Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 181:1)
ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 189:1)
ceterum Acerranis plus animi quam virium erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 217:1)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION