라틴어 문장 검색

nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 146:2)
consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 148:3)
inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 260:1)
et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 377:1)
ea ita futura per quosdam Thurinos conperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 394:1)
immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 402:1)
unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione , qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 417:2)
si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 515:2)
pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 537:1)
eo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 541:1)
memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 600:1)
qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 683:1)
eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam qua irent esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 8:1)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 286:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION