라틴어 문장 검색

ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:3)
Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 104:1)
Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:3)
quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:5)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
est enim impetus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:3)
numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:1)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:3)
" Errat qui ea in exemplum hominis adducit, quibus pro ratione est impetus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:2)
homini pro impetu ratio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:3)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
graves habet impetus primos ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:3)
non vitabimus impetus animi istos graves et onerosos et irre- vocabiles ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:5)
Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION