라틴어 문장 검색

inde iam supra vocatur tempus occiduum, et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 14:2)
Ab hoc tempora prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:4)
Ad portum mille a porta est, sex inde Salernum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:3)
Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 32:1)
atque inde proverbium ductum, deos laneos pedes habere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:4)
Tempus coepit inde:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 7:3)
inde etiam Satyros veluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:2)
Inde et simulachrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandum anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 10:1)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
Epicadus refert Herculem occiso Geryone, cum victor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc sublicius dicitur ad tempus instructo hominum simulachra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluvium demisisse, ut aqua secunda in mare advecta pro corporibus defunctorum veluti patriis sedibus redderentur, et inde usum talia simulachra fingendi inter sacra mansisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 47:1)
inde ad quasdam Idus deflecti audio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:2)
Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 13:1)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
inde fabula exorta est de serpentis nece.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION