라틴어 문장 검색

victus tamen patrum consensu quievit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 636:3)
odisse plebem plus quam paterno odio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 641:4)
praesenti voltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 645:1)
quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 651:1)
proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 21:1)
quo cupide oblato - adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere - bellum summa vi parabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 37:3)
debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 110:1)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:4)
eas leges habiturum populum Romanum quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 363:1)
comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:2)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
decemviri consultant quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 402:2)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION