라틴어 문장 검색

Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 62:2)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos, non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in- crementa studiorum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:2)
An Syracusas viseres deliberanti tibi quicquid delectare poterat, quicquid offendere, ex- posui ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 100:2)
Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:1)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)
iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:5)
illae fortuitis malis delectantur, haec non potest expectare fortunam - nocere ei quem odit, non noceri vult.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 32:4)
certe ob eandem causam iucundiores sunt valetudine aut aetate fessi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:2)
" Apud regem," inquit, " omnis cena iucunda est."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:4)
Novo genere poenae delectatus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:1)
nostra nos sine comparatione delectent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 180:2)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam.
(세네카, De Providentia, book 1 7:1)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION