라틴어 문장 검색

Scribit in aversa Picens epigrammata charta, Et dolet, averso quod facit illa deo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXII1)
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII5)
Epigramma, quod extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio- theca sua voluit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr2)
De quo scribendum tibi putavi, ne ignorares, Avitus iste quis vocaretur.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr3)
Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi, Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII2)
Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII4)
Sed tu bis senis grandia libris Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, L3)
Lege nimis dura convivam scribere versus Cogis, Stella.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIX1)
'Licet scribere nempe malos.'
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIX2)
Et cum fateri Furia iusserit verum, Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V6)
Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXI1)
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
Gaudia tu differs, at non et stamina differt Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV2)
Dum levis arsura struitur Libitina papyro, Dum murram et casias flebilis uxor emit, Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato Heredem scripsit me Numa:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVII1)
Gaditanus, Avite, dicat istud, Qui scribit nihil et tamen poeta est.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION