라틴어 문장 검색

Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit ;
(세네카, 행복론, Liber III 36:6)
Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.
(세네카, 행복론, Liber III 41:9)
Dies me deficiet omnes difficultates persequi temptantem.
(세네카, 행복론, Liber III 54:4)
Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos tran- siluit ?
(세네카, 행복론, Liber III 151:2)
Expectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis humani animi coniectura est), non expectare temerarium est."
(세네카, 행복론, Liber IV 158:3)
Expecta, et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.
(세네카, 행복론, Liber V 66:3)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.
(세네카, 행복론, Liber V 118:4)
" Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est.
(세네카, 행복론, Liber VI 162:4)
Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur.
(세네카, 행복론, Liber VI 188:1)
nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere.
(세네카, 행복론, Liber VI 207:2)
Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est invenisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 7:1)
Unus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda.
(세네카, 행복론, Liber VII 18:1)
nullius rei difficilior scientia est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:3)
In officio amorem consequeris, in quo odium vitare difficile est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION