라틴어 문장 검색

Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri ut de iis de quibus Carthaginienses querantur legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 246:1)
postremo, cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 254:2)
ita se profectos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 264:1)
Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 284:4)
quo maturius in provincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 369:1)
haec Romae acta, nondum profectis in provinciam consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 382:1)
priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 389:1)
Ab hoc colloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 456:1)
inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:3)
ita, quod maxime volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 469:2)
triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri, an hostibus praebituri laetitiam sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:2)
cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 524:1)
pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 712:1)
itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:1)
decernunt frequentes ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION