라틴어 문장 검색

namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:2)
etiam cum ad iudicem nos converterimus, et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:1)
mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:2)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
accendendi iudicis plures sunt gradus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 313:1)
si ad concitandos iudices est , aliquid ex iis, quae supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:2)
an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:5)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda sententia, non liquebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 76:4)
nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:1)
quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:2)
at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:2)
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:1)
neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 129:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION