라틴어 문장 검색

tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
Valde enim bonae memoriae est, si meminit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 1:2)
Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:3)
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:1)
Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 1:1)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 7:13)
Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:3)
Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:12)
Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:4)
Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi discrimen est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:5)
alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 7:2)
Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:3)
Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 32:5)
Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION