라틴어 문장 검색

nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장3)
Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장7)
memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 1:1)
alios, quod melius putent dicere se posse quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 1:2)
nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:2)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:1)
ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:6)
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:4)
Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:4)
imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:4)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)
Quia mihi et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire voluisse quantum satis esset oratori, et Servius eloquentiae tantum assumpsisse ut ius civile facile posset tueri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:5)
ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola - , sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 2:2)
Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION