라틴어 문장 검색

averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
iam certe praesens tibi Fama benignum stravit iter coepitque novam monstrare futuris, iam te magnanimus dignatur noscere Caesar, Itala iam studio discit memoratque iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권394)
Nil prodest didicisse, si cessas bene facere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N15)
Tamdiu discendum est homini, quamdiu nesciat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T3)
Deliberando discitur sapientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 139)
Heu quam miserum est discere servire, ubi sis doctus dominari!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 213)
Nihil prodest didicisse, bene facere si cesses.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 395)
Quidquid nocere didicit, meminit cum potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 582)
Ubi peccat aetas maior, male discit minor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 778)
Si et ipsa inficias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus in quibus nati sunt, et regionibus in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 4:1)
Nec hoc tardius aut aliunde discendum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 1:2)
Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus credere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 5:2)
Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:2)
Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 29:1)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION