라틴어 문장 검색

Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장10)
Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장12)
neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장20)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 3:2)
Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:4)
Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:1)
Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 30:1)
neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:8)
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 37:1)
neque quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 39:2)
quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra * * * quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspirauerit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium inuenerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 49:2)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:1)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:3)
siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION