라틴어 문장 검색

Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:2)
Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis prae- cipitata est, ea fructu induitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 28:2)
Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:6)
ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,quam qui festinanter mandunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 14:3)
Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 2:4)
Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 7:1)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)
Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:7)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:1)
Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:5)
Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:2)
Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION