라틴어 문장 검색

in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 330:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:2)
auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 25:1)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 133:1)
in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:2)
deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:2)
Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 380:1)
et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:1)
et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 414:1)
ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 418:1)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 431:1)
eamque urbem, sitam in neque moenibus neque viris atque armis validam, primo impetu oppressam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 508:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION