라틴어 문장 검색

nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:3)
qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 99:1)
se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 100:3)
primo Aricinos res necopinata perculerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 155:2)
proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 156:2)
et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 205:1)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:1)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)
eodem impetu castra capta debellatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:3)
is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit, caedeque in proxima parte urbis facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION