라틴어 문장 검색

Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 59:1)
Sic et divina sapientia, licet, ut dictum est, ex divina potentia omne habeat, quod est Filium ex Patre gigni, non tamen hanc illa praecesserit, cum nullatenus sine sapientia Deus esse potuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:4)
secundum id quippe quod divina sapientia, ut diximus, ex divina potentia esse habet, illa Pater hujus, et haec Filius illius dicitur, et in Deo tantumdem est dicere Patrem, quantum si dicamus sapientiam ex Patre genitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:18)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION