라틴어 문장 검색

cur tantum interest inter novum et veterem exercitum, quantum experti sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:2)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)
cur ergo postea alii?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:2)
cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse volumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:6)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:7)
quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:8)
quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur - ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:2)
hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:1)
cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:2)
cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:4)
quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:10)
et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:1)
quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:6)
ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION