라틴어 문장 검색

Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
(불가타 성경, 미카서, 3장8)
Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
qui aedificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate.
(불가타 성경, 미카서, 3장10)
Audite, quae Dominus loqui tur: " Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam ".
(불가타 성경, 미카서, 6장1)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
(불가타 성경, 미카서, 6장8)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장9)
Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(불가타 성경, 미카서, 7장19)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장7)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장12)
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장13)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION